Charter Document - 02400006
Charter Number: | 02400006 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1107 - 1119 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Herbertus episcopus fidelibus presentibus et futuris de Northfolc et Sudfolc salutem Cognoscat dilectio vestra Cluniacenses monachos in ecclesiam de Hacra mea voluntate et scientia et concessione ingressos esse et monasterium quod ibi construitur mea construi provisione Unde rogo et precipio ut terras et homines et ecclesias et decimas quas hactenus habuerunt deinceps cum omni pace habeant fratres qui in predicto monasterio Deo sub regula beati Benedicti servituri sunt Sit etiam licitum omnibus fidelibus in eodem loco dare quod voluerint et quod donaverint nostra auctoritate confirmatum sit Signum Herberti episcopi Signum Walteri archidiaconi