Charter Document - 02390129
Charter Number: | 02390129 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1151 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Universis sancte matris ecclesie] filiis Henricus dei gratia Eborac archiepiscopus salutem et dei benedictionem Universitati vestre innotes[cat apparuisse in presentia nostra] Willelmum Fossard apud Beverlac ibique coram communi capitulo in ecclesia sancti Iohannis concessisse [et confirmasse deo et beate Mari]e et sanctimonialibus de Wattona donum Eustachii filii Iohannis super eadem villa de Wattona [eisdem sanctimonialibus factum pre]ce ipsius Eustachii Superaddidit etiam eis ex proprio dono suo et quietum clamavit quicquid iuris ipse [in predicta villa de Wattona h]abebat in puram et perpetuam elemosinam et nominatim servicium duorum militum quod prefatus [Eustachius ei inde debebat] Et hoc totum specialiter assignavit et dedit ad sustentamentum tresdecim canonicorum qui ibidem [iamdictis sanctimonialibus per]petuo servituri et provisuri sunt tam in divinis quam in terrenis secundum institua ordinis de Sempingham [Hanc donationem et confirm]ationem attestamur et iuxta peticionem supradictorum virorum venerabilium Willelmi scilicet Fossard [et Eustachii filii Iohannis quam sanc]tam et iustam iudicavimus auctoritate ecclesie beati Petri et nostra qua fungimur ac presentis carte [nostre attestatione perpetua st]abilitate confirmamus et inconcusse communimus Confirmamus etiam corroboramus et indissolu[biliter consistere decernimus ut tres]decim illi canonici presint prefatis sanctimonialibus et sancte eis ministrent secundum ordinem de Sempingham [et omnibus predicta dona et iura ei]s servantibus commune beneficium totius diocesis nostre concedimus cum dei benedictione et nostra Cunc[tis autem hanc viri don]ationem et concessionem et hanc nostram confirmationem corrumpere vel cassare nitentibus [indignationem Iesu Cristi] et beate genetricis eius et omnium sanctorum imprecamur et vinculo anathematis nisi ad plenum satis[factionem venerint innodamus Huius r]ei testes sunt Adam abbas de Mealsa Willelmus cantor Ebor Robertus archidiaconus et canon[ici de Beverlaco Ailwardus R]adulfus Simon Rogerus Willelmus Morin et Alvredus sacrista Warinus clericus comitis Willelmus [ed Wartre Everardus Ro]gerus elemosinarius et laici Robertus de Stutevilla Hugo Murdac et Ricardus filius eius et filii ipsius [Hugonis Stephanus] Willelmus Henricus et Iordanus Malerbe Radulfus filius Wimundi Thomas filius Odardi Berardus Ernaldus [de Arenis Godef]rai Talun Ingelbert Cartam quitancie servicii duorum militum et peticionis dompni Eustachii [a]d opus predictarum sanctimonialium in manu mea tradidit