Charter Document - 02390128
Charter Number: | 02390128 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Ebor archiepiscopus R decano et capitulo sancti Petri Ebor et omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem et paternam benedictionem Ad nos spectare dinoscitur et ad hoc vocati sumus ut paci ecclesiarum intendamus et possessionibus earum paterne sollicitudinis protectionem exhibeamus et precipue fidelium elemosinas religionibus collatas fideliter a pravorum necquicia et inquietudine tueamur Notificamus igitur fraternitati vestre quod donationem illam quam come Willelmus de Roumara et filius eius Willelmus et uxores eorum dederunt in perpetuam elemosinam ecclesie santi Iacobi et canonicis de Wartra ceterique fideles eidem ecclesie ad abbatiam construendam contulerunt tam in Wartra quam in Setona aliisque locis diocesis nostre ratam habemus et presentis scripti auctoritate confirmamus cum omnibus dignitatibus et libertatibus quas regulares ecclesie melius et quietius optinent sicut in privilegiis et cartis eorum continetur tam in ecclesiis quam in hominibus in bosco et plano et aquis et marescis et pascuis Sciatis etiam prefatos canonicos ad utilitatis sue augmentum et honestatem religionis nostro religiosorumque virorum consilio et advocati sui Willelmi iunioris et uxoris sue concessu locum abbatie mutasse de Wartra in Setonam et hoc etiam auctoritate nostra confirmamus Huius confirmationis nostre testes sunt Willelmus cantor Ebor Robertus archidiaconus et canonici Beverl Aelwardus Radulfus Simon Nicholas Willelmus Philippus et Alveredus sacrista