Charter Document - 02390127

Charter Document - 02390127


Charter Number: 02390127
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1151 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia Ebor archiepiscopus omnibus successoribus suis et capitulo Ebor salutem Notum sit omnibus [quod] Robertus de Ros in presentia nostra et multorum aliorum confirmavit et concessit ecclesie Rievallensi omnia dona que dederat illi Walterus Espec sicut in carta ipsius Walteri Espec continetur que ibi lecta est in audientia nostra Insuper promisit domui illi et fratribus omnem manutenentiam et primum hec omnia sacramento firmavit deinde Cristianitatem in manu mea qua se obsidem dedit et me plegium constituit de his omnibus Si igitur hec omnia transgrediens predictam domum vel fratres in aliquo vexaverit vel possessiones eorum invaserit vel in aliquo minuere temptaverit ecclesiastica censura coerceatur et a districto iudice si non congrue satisfecerit in extremo examine iudicetur Huius rei testes sunt Robertus archidiaconus et canonici Ebor Thomas Sotavagina Nicholaus de Traili et Philippus de Broi et Hugo de Gant