Charter Document - 02390124

Charter Document - 02390124


Charter Number: 02390124
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1148 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Eboracensis archiepiscopus venerabili et dilecto fratri R eodem gratia Lincolnensi episcopo et capitulo Lincolnensi in domino salutem Testimonium veritati perhibere debemus Inde est quod dilectioni vestre ad veritatem corroborandam scribimus Noverit itaque caritas vestra quod Alanus de Muncell et Ingeramus here eius et filius in presentia nostra concesserunt pluribus audientibus totam villam de Cotum cum omnibus eius pertinentiis liberam et quietam ab omni servitio in perpetuam elemosinam sanctimonialibus ibidem deo servientibus servitium etiam Willelmi de Burg et totam ipsius terram in eadem villa quam libere tenet Ea propter firmitatem vestram compellamus quatinus hanc elemosinam cum ecteris ipsarum sanctimonialium possessionibus rationabiliter eisdem concessis manuteneatis protegatis et scripto vestro sicut decet confirmetis Valete