Charter Document - 02390123
Charter Number: | 02390123 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1151 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Eboracensis archiepiscopus R[obertus] decano et capitulo et omnibus hominibus sancti Petri universisque sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam modernis salutem et perpetuam in Cristo felicitatem Notum sit vobis me ordini Cisterciensi ecclesie videlicet sancte Marie de Melsa duas caructatas terre in Waghen cum pertinentiis suis dedisse scilicet in aquis in pratis in campis et piscariis et passagium eiusdem vile pro salute anime mee et pro anima pie memorie Thurstini archiepiscopi predecessoris mei necnon et omnium antecessorum meorum Hanc vero elemosinam abbathie de Melsa do et concedo et presentis cartule mee attestatione confirmo ab omni humano servitio liberam et quietam inperpetuum possidendam Huic igitur omnium successorum meorum fraternitatem per vinculo caritatis expostulo quatinus vos huius elemosine nostre donationem ex parte vestra concedatis et eandem integram atque illibatam ad usum servorum dei ibidem iuxta habitantium paterne custodiatis ut omnium beneficioum suorum mecum participes effecti a deo salutari nostro in eterna tabernacula recipiamini Huius rei testes sunt archidiaconi Osbertus Galfridus