Charter Document - 02390116

Charter Document - 02390116


Charter Number: 02390116
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1152 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f92r)

Charter:

H dei gratia Ebor archiepiscopus capellano sancti Oswaldi Gloucestrie salutem Sciatis quod nos propter werram que omnia pene loca occupat concessisse capellas et cimiteria que facta sunt in parochia sancti Oswaldi post obitum predecessoris nostri Turstini archiepiscopi scilicet Nortuna et in Streta et in Periton et in Telbrigg et in Brithelmestuna eo tenore quod cessante werra cessent nichilominus capelle et cimiteria vel si maneant in nostra dispositione Valete