Charter Document - 02390106
Charter Number: | 02390106 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1143 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus archiepiscopus et totum capitulum sancti Petri Eboracensis ecclesie omnibus sancte dei ecclesie filiis clericis et laicis salutem et fideles orationes Mandamus vobis et precamur quatinus pro amore dei et animarum vestrarum salute hospitali infirmorum Eboraci succuratis in illis que a vobis poposcerint et quibus indiguerint Et sciatis quod quicumque aliquid elemosinarum eis largitus fuerit omnium nostrorum beneficiorum et orationum particeps erit Et si ecclesia interdicta fuerit ubi nuntius eorum elemosinam questum advenerit ecclesia semel in anno apperiatur et divinum officium uno die celebretur sic tamen ut corpora non sepeliantur et excommunicati non recipiantur