Charter Document - 02390100

Charter Document - 02390100


Charter Number: 02390100
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1143 - 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus fidelibus salutem et benedictionem dei et suam Notum sit vobis quod monachi Salopesberie in tempore antecessorum meorum sepius querimoniam facientes quod ecclesia illorum iniuste careret ecclesia de Kirchaham eo quod a comite Pictavensi Rogerio ei legitime data fuerat et a Thoma archiepiscopo litterarum et sigilli sui auctoritate confirmata tandem presentiam nostram adierunt querimoniam suam deponente Nos vero multis clamoribus eorum molestati et precepto domini Henrici sedis apostolice legati constricta causam illorum in sinodo apud Eboracum nobis presidentibus ventilandam commisimus lectis vero litteris de donatione comitis et auditis privilegiis de confirmatione archiepiscopi unanimi consensu totius sinodi iudicatum est ut prefata ecclesia de Kirkeham ecclesie sanct Petri de Salopesberia restitueretur de qua iniuste et sine iudicio viduata est Huius rei testes sunt Radulfus episcopus de Orchadibus et Benedictus abbas de Witebi et Helias abbas de Salebi et totius sinodi nostre conventus cum capitulo sancti ecclesie Petri Eboracensis Valete