Charter Document - 02390098
Charter Number: | 02390098 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1143 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Notum sit omnibus vobis me petitione Agnetis matris Petri de Falcamberga et filiorum suorum Willelmi et Hugonis Foliot concessisse et presenti carta confirmasse in liberam et perpetuam elemosinam sanctimonialibus de Killinga ecclesiam de Killinga cum dimidia carucata terre et omnibus aliis pertinentiis suis et aliam dimidiam carucatam terre in eadem villa liberam et quietam sicut prefata eam sanctimonialibus Agnes concessione heredum suorum et confirmatione comitis dedit et tertiam dimidiam carucatam terre in eadem villa quam prefata Agnes et heredes sui in presentia nostra predictis monialibus in liberam et perpetuam elemosinam dederunt Et quia de ista donatione concessionem non optinuerant comitis de Albamarla nisi salvo servitio sepefata Agnes et heredes sui nobis in manu miserunt quod istam postremam dimidiam carucatam terre suis expensis ab omni servitio comitis et eius auxiliis fideliter acquietabunt donec ab ipso comite libertatem et remissionem quesierunt Testibus [capitulo] sancti Iohannis Beverlaci