Charter Document - 02390097

Charter Document - 02390097


Charter Number: 02390097
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos dedisse deo et ecclesie sancti Oswaldi de Nostla et canonicis ibidem deo servientibus caritatis intuitu ecclesiam de Wivertorp cum omnibus pertinentiis suis que est de feodo beati Petri tempore quo eram ecclesie sancti Petri thesaurarius in presentia Thurstini venerabilis eiusdem ecclesie tunc archiepiscopi et totius eiusdem ecclesie capituli in puram et perpetuam elemosinam ad eorum sustentationem et causa hospitalitatis fovende Ut autem hec donatio rata maneat et inconcussa ecclesiam prenominatam predictis canonicis confirmamus et presens scriptum tanquam potens archiepiscopus sigilli nostri munimine corroboramus Quod etiam ad multorum notitiam pervenire congruum duximus literarum monimentis mandare provida deliberatione decrevimus Noverit igitur presens etas omniumque secutura posteritas quod Adelloldus Carliolensis episcopus prioratum ecclesie sancti Oswaldi quam per multos annos in manua sua tenuerat corde compunctus sponte dimisit et canoncisi eiusdem loci licentiam et libertatem eligendi sibi priorem concessit cuius consilio et aminiculo suffulti elegerunt de medio fratrum dominum Sanardum virum honestum scientia et vita preclarum et electum nobis et capitulo Eboracensi presentaverunt quem benigne in priorem suscepimus et eorum electionem presenti nostra carta confirmavimus Volumus itaque ut nullus eis iniuriam vel contumeliam super prefata ecclesia vel eorum electione facere presumat Si quis vero contra paginam nostram aliquid attemptare presumpserit maledictionem beati Petri et nostram se noverit incursurum Hiis []