Charter Document - 02390082
Charter Number: | 02390082 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1121 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
T dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus fidelibus Cristi salutem et benedictionem Notum sit tam presentibus quam futuris quod Lambertus de Fossegate et Emma uxor eius dederunt in manu mea in elemosinam terram suam de usegate totam et insuper unam mansuram in Coppergate sine omni calumpnia ad opus pauperum hospitalis sancti Petri pro animabus suis et omnium antecessorum suorum Et nos donationem istam auctoritate nostra confirmamus et auctoritate sancti Petri principis apostolorum et nostra interdicimus ne aliquis super hoc donationem istam tam legitime et sancte factam infringere seu perturbare aggrediatur et omnibus eandem donationem manutenentibus et tuentibus Cristi benedictionem et nostram impertimus et ne aliquis prefatam donationem inquietare presumat per sententiam anathematis prohibemus Huius donationis hii sunt testes Hugo decanus Eustachius filius Iohannis Anffridus capellanus Willelmus elemosinarius Berardus camerarius Valete