Charter Document - 02390080

Charter Document - 02390080


Charter Number: 02390080
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1139 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Turstinus dei gratia Eboracensis archiepiscopus successoribus suis substituendis imperpetuum salutem Solet plerumque contingere quod clerici sicut et ceteri homines pro aliqua necessitate vel humana fragilitate aliquibus debitis et delictis obligati de mundo transeunt considerantes igitur humanitatis et caritatis esse officium utrique impedimento aliquod prebere suffragium vel remedium statuimus in ecclesia beati Petri et perpetuo iure tenendum firmamus quod defuncto canonico redditus prebende illius sequenti anno pro anima eius et si quid debeat persolvendum distribuatur totum siquidem secundum capituli consilium et dispositionem Id quoque in ceteris ecclesiis nostris sancti Iohannis de Beverlaco sancti Wilfridi de Rypon sancte Marie Suwella sancti Oswaldi de Gloecestria presentium attestatione firmum esse concedimus Si quis vero hec violare presumpserit iudicet inde deus secundum iustitiam et bonitatem suam Amen