Charter Document - 02390078

Charter Document - 02390078


Charter Number: 02390078
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1119 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

T dei gratia Eboracensis archiepiscopus universis sancte matris ecclesie filiis sibi in perpetuum successuris salutem et dei benedictionem Quum cure pastoralis sarcina ex credite dispensationis officio nobis imposita est ea que ad subditorum spectant salutem et in temporalis vite subsidiis et eterne sollicita consideratione providere nos convenit Ea propter tam presentes quam fuuros nosse volumus quod ecclesias quas interventu Girardi archiepiscopi Henricus rex Anglorum decanatui Eboracensis ecclesie donavit et Stephanus nepos eius et successor ipsius in regno postmodum concessit et confirmavit scilicet quas ipse decanatus temporibus duorum predecessorum meorum predicti scilicet Girardi et Thome secundi honorabiliter et quietissime tenuit videlicet ecclesiam de Killum cum tota socha sua que quidem socha ubicunque iaceat parochia ipsius ecclesie est et ecclesiam de Pikering cum capellis que sunt vel future sunt in tota socha que procul dubio soca ecclesie illius parochia est et ecclesiam de Pokelington cum capellis que sunt aut future sunt in tota soca que similiter soca ubicunque iaceat predicte ecclesie parochia est nos pontificali auctoritate confirmamus et presentis cartule nostre pagina communimus Concedimus etiam predictis ecclesiis libertates et quietantias cum episcopalibus consuetudinibus sicut melius et honorabilius habent ecclesie prebendarum sancti Petri et ipsa Eboracensis ecclesia Et ut hec futuris temporibus inviolabilia et illabata permaneant vestro quoque testimonio eadem corroboravi flagitamus