Charter Document - 02390074

Charter Document - 02390074


Charter Number: 02390074
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

T dei gratia Ebor archiepiscopus omnibus successoribus suis decano Eborac totique capitulo sancti petri et omnibus tenentibus eius clericis et laicis Francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse et presenti carta confirmasse deo et sancto Clementi et monialibus ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam pro anima mea et animabus antecessorum et successorum meorum scilicet locum in quo monasterium et edificia monialium constructa sunt cum duabus carucatis terre in teritorio Ebor xx solidos de feria mea quam habeo Ebor perpetuo singulis annis habendos in Sudwelle vi perticatas terre in Buchehil ad edificandum monialibus quodam et decimam de altero molendino ibidem et duas acras terre unam infra villam ad hospitandum alteram in moram extra villam et decimam iiii molendinorum ibidem et apud Ripun in villa Munchetone v solidos de decima molendini cuiusdam et decimam pomerii sui ibidem et decimam duorum molendinorum in Wiltona et unam bovatam terre in Kawde et servitium Willelmi Mala Opera quod archiepiscopo debet pro tenura sua de feudo archiepiscopi videlicet vi solidos et viii denarios quos ipse et heredes sui per singulos annos iure perpetuo monialibus reddunt Et ipse predictus Willelmus clamavit quietum calumniam suam de iiii mansuris terre et de domibus suis quas predicte moniales habuerunt et pratum suum quod sub habitaculo earum est dedit eis in feudo perpetuo His testibus Hugone decano Willelmo thesaurario Willelmo filio Thole archidiacono Turstino archidiacono Willelmo filio Durandi archidiaconi Hugone Sottewain Radulfo Serlo Tosti Holdeberto Fulco Ailrico Rannulfo Leotoldo Nicholao Richero canonicis et multis aliis