Charter Document - 02390058

Charter Document - 02390058


Charter Number: 02390058
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1137 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

T dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris salutem in domino Universitati vestre notum fieri volumus pactum quod factam est inter Reginaldum priorem et monachos de Pontefracto et Robertum capellanum super ecclesia de Dardingtona defuncto siquidem G patre eiusdem R predicti prior et monachi predicto R predictam ecclesiam dimiserunt usque ad tres annos pro xx et uno solidis per annum medietate una in Pentecoste et altera ad festum sancti Martini retentis in manu sua terris capelle de Stapiltona et de Dardingtona matrici ecclesie pertinentibus et decimis garbarum totius parochie exceptis tantum duabus garbis de decimatione dominorum utriusque ville nobis ob illorum paupertatem ad sustentationem suam et hospitum id concedentibus et perpetuo confirmantibus R vero interim tenetur nobis respondere de episcopalibus nomine monachorum Si igitur ipse R infra predictum terminum taliter erga prefaos monachos se habuerit ut acceptus sit illis ipsam ecclesiam postea eodem pacto habebit Sin autem ecclesiam suam ubicumque illis placuerit collocabunt et pro terra de Stapiltona tenentur monachi et matrix ecclesia de Dardingtona invenire residentem capellanum in predicta capela quam in honore domini salvatoris et sancti Iohannis baptiste dedicavimus Hiis testibus Waltero abbate de Seleby G archidiacono Radulfo de sancta Columba magistro Waltero medico Hugone filio eius Gyraldo de Dardingtona