Charter Document - 02390047

Charter Document - 02390047


Charter Number: 02390047
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1135 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 9b (f534v)

Charter:

Turstinus dei gratia Ebor archiepiscopus Symon Wigorn episcopo et Miles constabulario et canonicis sancti Oswaldi Glaudicestrensis salutem et dei benedictionem Confirmo presentis carte testimonio et vestre fraternitati noti fico augmentum quod feci cuidam prebende quam habet Nicholaus canonicus in ecclesia sancti Oswaldi Glaudicestrensis videlicet unum molendinum in Norton et ibidem unam virgata terre et decimam unius hide terre in Piritona de feudo Iohannis filii Amoti quam Godeva mater eius [habet] Inde sunt testes Willelmus Ebor decanus et Turstinus archidiaconus et Rogerus eiusdem ecclesie canonicus