Charter Document - 02390046
Charter Number: | 02390046 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dedication |
Date: | 1119 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Thurstinus dei gratia Ebor archiepiscopus ecclesiam de Galmeton que olim fuerat cum cimiterio dedicavi concedente Adelardo de Willardeby et Theobaldo eiusdem ville presbitero ita ut eadem ecclesia de Galmeton sit sub ecclesia sancti Petri de Willardeby in posterum et presbiter de Willardeby illic constituat presbiterum qui in Galmeton sit residuus Huic ecclesie dedit Riculfus ii bovatas terre quietas ab omni exactione et servitio preter communem regis geldum Dedit etiam et mansionem et totam decimam suam et Ricardus filius Reginalsi dedit unam bovatam similiter quietam et omnes homines eiusdem ville dederunt totam decimam suam et nos presenti confirmavimus rogatu Riculfi et assensu Adelardi et Theobaldi presbiteri