Charter Document - 02390045

Charter Document - 02390045


Charter Number: 02390045
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Turstinus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus successoribus suis et universis ecclesie filiis salutem Sciatis me concessisse et presentis cartule testimonio confirmasse donationem quam Robertus de Sarz et Raganildis uxor eius dederunt monachis sancte Marie de Fontibus scilicet quicquid est in bosco et in plano quod pertinet ad Tornetunam que est de feudo meo inter Gillemora et Felebriggebec et quicquid est inter divisam de Sallaia et Heithebec et in ipsa Gillemora unum angulum partim nemorosum et partim planum sicut perambulaverunt ipse Robertus et alii probi qui cum ipso erant perpetuo iure a predictis monachis possidenda libere et quiete ab omni servitio pro dimidia marca argenti per annum sicut continetur in carta quam ipse Robertus et predicta uxor eius inde eis tradiderunt sigillata sigillo sancti Wilfridi Et pro concessu et donatione ipsius Roberti et uxoris sue perpetuo tenenda dederunt predicti monachi ipsi Roberto marcam unam argenti et uxori eius iii solidos His testibus Willelmo decano Eboracensi Willelmo thesaurario et multis aliis