Charter Document - 02390044

Charter Document - 02390044


Charter Number: 02390044
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Turstinus dei gratia Ebor archiepiscopus Cantuariensi archiepiscopo et omnibus episcopis abbatibus clericis baronibus et laicis tocius Anglie et successoribus suis salutem Notum facimus omnibus vobis nos deo et sancte Marie de Fontibus et abbati et monachis in elemosinam dedisse partem de bosco de Herleso secundum divisionem quam monstravimus Ricardo primo abbati eiusdem loci et illam partem terre quam dedit eidem ecclesie Wallef filius Archilli homo noster que est iuxta eundem boscum in quo nos fundavimus eandem ecclesiam concessisse Et preter hoc dedimus prefate ecclesie duas carucatas terre in bosco et plano in Sutona excepta una cultura que est iuxta viam ob orientali parte que ducit de Ripun ad Stenlee Et hoc vobis omnibus manifestam sit quoniam isti secundum regulam beati Benedicti se vivere professi sunt Hec omnia prefata ab omni servicio quieta et soluta terreno quod nobis et successoribus nostris debetur in predictam elemosinam concessimus sub hiis testibus Teste Willelmo decano et Willelmo thesaurario Hugone cantore Osberto archidiacono Waltero archidiacono Fulcone canonico Serlone Canonico Willelmo de Perchi Anfrido canonico Gaufrido canonico Achardo canonico letoldo canonico et omnibus aliis canonicis sancti Petri Testibus etiam Willelmo Martono et Roberto de Pincheneio et Simone et Cliberto et Gileberto canonicis sancti Wilfridi Teste etiam Willelmo dapifero et Roberto constabulario et Willelmo Unahart et Ricardo Pede Latronis et Hugone filio Hulrici et Roberto de Herleso et Wallief de Stotleia et Ricardo fratre eius et Hulchillo preposito