Charter Document - 02390032

Charter Document - 02390032


Charter Number: 02390032
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1119 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus successoribus suis in Eboracensi ecclesia canonice substituendis et omnibus parochianis suis tam clericis quam laicis Thurstan eiusdem ecclesie dei gratia administrator licet indignus salutem et orationum suffragia Multimoda scripturarum interpretatione informamur quia quicquid honoris et gratie sanctis dei a nobis vel per nos fuerit exhibitum totum sit ei odor suavitatis et sacrificium Si autem id de sanctis eius astruitur multo magis de piissima eius genetrice sentiendum est que singularis privilegio puritatis et innocentis vite ipsum quem celum terra et mare non capiunt intra angustias virginalis uteri meruit includere Illa est illa humani generis mediatrix que pro nostris cotidianis excessibus cotidianis precibus filium suum fideliter interpellat Unde nos eius servi beneficii illius conventionem que inter Beverlacensis ecclesie et sancte Marie Brellitoneiensis canonicos facta est sicut in carta utrinque concessa et sigillo sancti Iohannis signata continetur concedimus et concedendo firmamus Quam recapitulatam presentibus intexere commodum duximus Canonici sancte Marie Brellitoniensis canonicos Beverlacenses familiarius ex bono caritatis que deus est in consortium beneficiorum suorum et orationum et elemosinarum susceperunt ita ut quando Beverlacensis obierit Brellitoniensis ei sicut uni suorum obsequii debitum exhibeant Beverlacenses vero ne tante pietatis et humanitatis inveniatur immunes aliquod beneficium in perpetuum eis tenendum concesserunt Nam elemosinam illam videlicet ii travas vel duos denarios de singulis carrucis in parochia de Brellintona et de Hundemanebi pro remedio animarum suarum ecclesie de Brellintona semper habendam donaverunt ita quod canonici de Brellintona Beverlacensibus i marcam argenti reddent per annum ad nativitatem sancti Iohannis Baptiste