Charter Document - 02390024
| Charter Number: | 02390024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1109 - 1114 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Thomas dei gratia Ebor archiepiscopus omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Sciatis me concedere et velle quod fratres ecclesie sancte Trinitatis de Eboraco in pace et honorabiliter teneant ecclesiam suam de Leddes et omnia que ad eam in omnibus rebus pertinent Concedo etiam ut in eadem ecclesia servicium dei sicut melius poterint et scient ordinent Prohibeo quoque ex parte dei et nostra ne quis eis iniuriam aliquo modo inferat neque inquietent illos aut archidiaconi aut alii ministri nostri Sed nec volo ut de re aliqua placitent que ad nos spectat nisi in presentia nostra
