Charter Document - 02390013
Charter Number: | 02390013 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Remission |
Date: | 1109 - 1114 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Thomas secundus dei gratia Ebor archiepiscopus omnibus sancte dei ecclesie filiis salutem Ecclesia beate Marie de Brid solita erat reddere archiepiscopo unoquoque anno vi denarios ad crisma et duos solidos ad sinodalia sicut cetere parochiales ecclesie Sed quia crescente in ea religione dignum quoque est ut ei libertas et honor crescat Preterea ego Thomas archiepiscopus prefatam ecclesiam a predicto redditu volo et concedo in perpetuum solutam esse et quietam consilio et assensu capituli sancti Petri pro amore et honore sancte sanctarum domine nostre et fratrum qui in eius ecclesia deo serviunt Valete