Charter Document - 02390009
Charter Number: | 02390009 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1102 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Girardus dei gratia Ebor archiepiscopus Turgoto priori et universo conventui necnon clero Dunelmensis ecclesie et populo salutem et orationes Sciat dilectio vestra venerabilem fratrem nostrum dompnum Ranulphum episcopum vestrum de cuius absentia admodum contristatos vos esse cognovimus domino nostro Henrico deo annuente per omnia bene reconsiliatum omnique querela ab eo absolutum esse meque eum de manu ipsius regis sedi sue restituendum suscepisse cum eius gratia et coepiscoporum nostrorum assensu Unde si in tempore absentie sue in aliquibus ab eo erratum est omnibus prout iudicavimus digna satisfactione emendatis pro officio nobis commisso nostra mediocritate absolutum esse sciatis Quare fraternitatem vestram monemus ut eum sicut dominum et patrem venerabiliter suscipiatis et sicut illi cui deus animas vestras commisit in omnibus velud boni filii obtemperetis Valete