Charter Document - 02390008
Charter Number: | 02390008 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1114 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Scriptum Th dei gratia Eboracensium archiepiscopus omnibus in Cristo fidelibus congregationisque sancti Petri successoribus salutem Notificamus vobis fratres karissimi quod prebendas ex feudo Durandi archidiaconi ipsius intercessione duas in ecclesias sancti Petro fecimus personis ab eo in ipsis nostro concessu positis quarum potestatem restituendi si defecerint nostra misericordia requisita quoadusque ipse vixerit permittimus Ipsasque prebendas que ex suo sunt in habuit in manu habeat dum vixerit Una autem ex prebendis iiii karruchatas habet in Gudmundhama novemque in Fridestrop et quinque apud Eboracum iuxta Tang dimidiam vero apud Suchon altera autem ecclesiam Sirebone cum illis que possidet at Neuthorp et in litel Michellfelt dimidiam carucatam in Holdestona vero dimidiam et in Porplitona sex carucatas et dimidiam apud Eboracum autem duas iuxta Hacum et similiter adhuc in Eboraco habuit vicum qui dicitur Monethcata Et hoc confirmatum est testimonio omnium fratrum