Charter Document - 02390006

Charter Document - 02390006


Charter Number: 02390006
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1070 - 1114
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f248r)
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f183v)
People of Medieval Scotland

Charter:

Thomas dei gratia Eboracensis archiepiscopus Alg clerico salutem Ipse tibi ore ad os prohibui cum per te crisma et oleum ad Glasguensem ecclesiam misi ne crisma vel oleum illud dares in parrochiam Dunelm episcopi Tu vero illud contra defensionem meam in Tevegtedale dedisti de qua ecclesiam Dunelmensem saisitam inveni Mando igitur tibi et episcopli auctoritate prohibeo et omnibus presbiteris de Tevegetdale ne de crismate et oleo aliquod ministerium amodo facistis nisi per octo dies tantum postquam breve istud videritis ut interim requirere possitis crisma a Dunelmensi ecclesia que vobis illud dare solita est Quod si post illos octo dies de crismate quod misi aliquam Cristianitatem facere presumpseritis a divino officio vos suspendo [donec] diratiocinatum sit ad quam ecclesiam pertineat Valete