Charter Document - 02390005
Charter Number: | 02390005 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1070-1154 Volume 5 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1070 - 1096 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum volo fieri omnibus sancte matris ecclesie cultoribus quod ego Thomas Ebor ecclesie dei gratia archiepiscopus de salute anime domini mei regis Willelmi pariterque mei necnon omnium in Cristo fidelium in futurum previdens has terras Friston Hillum Salebiam clericorum meorum consensu consilioque communi ecclesie sancti Petri Ebor cenobiali ecclesie Salebiensi que in honore beatissimi Germani confessoris in dioecesi mea fundata est ab omnibus consuetudinibus tam ecclesiasticis quam aliis liberas et quietas in puram elemosinam donaverim Hoc autem rogo et humiliter successores meos commendo ammonens auctoritate divina pontificalique qua possum precipio ne hanc caritatis donationem a se vel a qualibet subposita persona minorari violari vel adnullari aliquatenus pati presumant set inperpetuum supradicte ecclesie et eius servientibus pro remunerationis eterne gloria et pro remissione peccatorum meorum adiacere permittant Huius donationis sunt tam commonitores quam testes Willelmus de Percy Erneis de Buron Osbernus de Arcys []