Charter Document - 02390004

Charter Document - 02390004


Charter Number: 02390004
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1070 - 1082
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum volo fieri omnibus sancte matris dei ecclesie cultoribus quod ego Thomas Ebor ecclesie dei gratia archipresul de salute anime domini mei regis Willelmi pariterque mei necnon omnibus in Cristo fidelium in futurum previdens has terras Friston et Salebyam ab omni consuetudine liberas et quietas clericorum meorum consensu consilioque communi ecclesie que in honore beatissimi confessoris Germani in dioecesi mea fundata est donaverim ita libere sicut superius dixi excepta Cristianitatis causa et celebratione anniversarii quod celebraturi sint eiusdem ecclesie fratres singulos annos pro peccatorum meorum remissione Hoc autem rogo et humiliter meos successores admoneo ne hanc caritatis donationem violare vel adnullare aliquatenus presumant set imperpetuum supradicte ecclesie eiusque servientibus pro renumerationis eterne gloria adiacere permittant Huius donationis testes sunt Odo Baiocensis episcopus []