Charter Document - 02390001

Charter Document - 02390001


Charter Number: 02390001
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Profession of Obedience
Date: 1072
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero A VII (f5)

Charter:

Decet Christianum quenque Christianis legibus subiacere nec his que a sanctis patribus salubriter instituta sunt quibuslibet rationibus contraire Hinc namque ire dissensiones invidi contentiones ceteraque recedunt que amatores suos in penas eternas demergunt et quanto quisque altioris est ordinis tanto impensius divinis debet obtemperare preceptis Propterea ego Thomas ordinatus iam Eboracensis ecclesie metropolitanus antistes auditis cognitisque rationibus absolutam tibi Lanfrance Doroborensis archiepiscope tuisque successoribus de canonica obedientia professionem facio et quicquid a te ve ab eis iuste et canonice iniunctum mihi fuerit servaturum me esse promitto De hac autem re dum a te adhuc ordinandus successoribus vero tuis conditionaliter obtemperaturum me esse promisi