Charter Document - 02381188
Charter Number: | 02381188 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1192 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire dilectas filias nostras priorissam et moniales sancti Michaelis in Stamford nobis exhibuisse scriptum autenticum inter ipsas et priorem atque conventum sancti Fromundi super ecclesia omnium sanctorum in foro de Stamford factum in hec verba [] Nos itaque hanc pacis formam et compositionem sicut rationabiliter facta est gratam et ratam habentes eam episcopali autoritate confirmamus et presentis scripti serie sigilli que nostri appositione robboramus Sanctimoniales quoque prefatas in iam dicta ecclesia omnium sanctorum canonice instituimus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Haimone decano Lincolniensis ecclesie Benedicto abbate Burg Winem[ero] Norhamton Roberto Huntedon et Rogero Leircestren archidiaconis magistro Ricardo de Swalewecliva Galfrido de Lecchelad et Roberto de Capella Lincolniensis ecclesie canonicis Walkelino priore de Land Virgilio magistro Roberto de Glamford magistro Damiano Roberto de Neovill Eustachio de Wilton et aliis multis
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire dilectas filias nostras priorissam et moniales sancti Michaelis in Stamford nobis exhibuisse scriptum autenticum inter ipsas et priorem atque conventum sancti Fromundi super ecclesia omnium sanctorum in foro de Stamford factum in hec verba []embed Nos itaque hanc pacis formam et compositionem sicut rationabiliter facta est gratam et ratam habentes eam episcopali autoritate confirmamus et presentis scripti serie sigilli que nostri appositione robboramus Sanctimoniales quoque prefatas in iam dicta ecclesia omnium sanctorum canonice instituimus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Haimone decano Lincolniensis ecclesie Benedicto abbate Burg Winem[ero] Norhamton Roberto Huntedon et Rogero Leircestren archidiaconis magistro Ricardo de Swalewecliva Galfrido de Lecchelad et Roberto de Capella Lincolniensis ecclesie canonicis Walkelino priore de Land Virgilio magistro Roberto de Glamford magistro Damiano Roberto de Neovill Eustachio de Wilton et aliis multis