Charter Document - 02381023

Charter Document - 02381023


Charter Number: 02381023
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1177 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Godfridus dei gratia Lincolniensis electus universis sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Noverit universitas vestra quod dilectus filius noster David de Armenteres in presentia nostra constitutus venerabili fratri nostro Ricardo Wyntoniensi episcopo ius patronatus quod habebat in ecclesia de Burgelea concessit et dedit ita ut predicto episcopo liceat libere et absolute ecclesiam predictam loco religioso cui vellet conferre inperpetuum possidendam sicut carta ipsius David et nostra testantur Nos vero postmodum divine pietatis intuitu ad petitionem et presentationem predicti venerabilis fratris nostri Ricardi Wyntoniensis episcopi concessimus et dedimus prescriptam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis ecclesie de Eatton et monialibus deo servientibus in liberam et puram elemosinam perpetuo possidendam salvo nobis iure pontificali et parochiali Et ut hec nostra concessio et donatio rata et firma permaneat eam presenti carta et sigilli nostri appositione corroboramus et confirmamus Hiis testibus Herberto Cantuariensi Radulfo de Disci Londoniensi Laurentio Bedeford archidiaconis Ricardo capellano magistro Roberto de Cantebr magistro Iohanne de Burneham magistro Hugone de Gaherst magistro Roberto de Salos magistro Petro de Stowa Iohanne de hospitali Braund clerico et multis aliis