Charter Document - 02381019
| Charter Number: | 02381019 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Indulgence |
| Date: | 1163 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia episcopus Lincolniensis abbatibus archidiaconis decanis et omnibus fidelibus nostre sollicitudini obnoxiis salutem Ex summi pastoris pia admonitione obstricti tenemur in celestibus thesauros recondere quia nec vetustatis incommoda sentient et effractorum declinabunt insidias Inde est quod omnes nobis in Christo devotos pia exhortatione et paterno monemus affectu quatinus piissimi regis Anglorum et gloriosissimi confessoris Edwardi corpus elemosinis et devoto visitent obsequio quem summus pontifex Alexander consentiente matre nostra Romana ecclesia canoni cavit et innumerabilibus exigentibus meritis in catalogum confessorum sublimavit Ea propter nos confisi de gratuita dei misericordia omnibus sanctissimum confessorem cum elemosinis suis in celebrationibus depositionis et translationis eius et vigiliis earum in quindecim dies visitantibus de iniuncta sibi canonice penitentia xx relaxamus dies et omnium beneficiorum et orationum inperpetuum ecclesie nostre participes constituimus Valete
