Charter Document - 02381016

Charter Document - 02381016


Charter Number: 02381016
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus salutem Suscepti cura regiminis nos religiosorum postulationibus ammonet prebere assensum simul et consensum ut in hoc fidelium unica devotio gratiorem consequatur affectum Sunt enim eorum beneficia prelatorum auctoritate munienda et in suis necessitatibus discretionis intuitu protegenda Eapropter dilecte fili in domino Bernarde abbas sancti Ebrulphi et successoribus tuis abbatibus et monachis in eodem monasterio dei servitio mancipatis tam presentibus quam futuris bona que in presentiarum prefatum monasterium possidet in parochia nostra aud in futurum deo iuvante rationabilibus modis fidelium largitione poterit adipisci confirmamus et pendentis sigilli auctoritate eidem salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate in perpetuam elemosinam communimus et sub nostra protectione suscipimus in quibus dignum duximus hec propriis annotanda vocabulis apud Leyc plenam decimam de omni dominio comitis de prepositura videlicet de pontibus de Holegate de molendinis et piscationibus atque virgultis que modo in eadem villa sunt vel de novo fient in tota foresta eiusdem ville in defensis videlicet et in alta foresta et alibi per totam forestam plenam decimam de omnibus pascuagiis et herbagiis et venationibus et venditionibus et haraciis equorum et equarum et de omnibus fructibus et assartis et agriculturis et molendinis et furnis et piscationibus et censibus et ecclesiis et villis et capellis et obventionibus et porpresturis eius presentibus et futuris et de omnibus rebus aliis que ex eadem foresta etiam si ad agriculturam redacta fuerit poterunt provenire et quitantiam herbagii et pannagii ad centum porcos conventus sancti Ebrulphi per annum in defensis videlicet et in alta foresta et alibi per totam forestam Leyc infra muros civitatis Leyc novem burgenses extra vero quinque decimam quoque dominicarum terrarum comitis eiusdem ville apud Belegrave [] usque illum locum in Clenefeld ecclesiam cum duabus virgatas terre et capell[as] de Buceston et de Kereby cum decimis aliisque pertinentiis suis in Merkenesfeld [] in Roteby duas partes decimarum totius dominii comitis de omnibus de quibus decima datur et accipitur et ita habet monasterium sancti Ebrulphi in omnibus dominiis de feodo Leyc in Groby [] usque illum locum in Bosceby decimas dominicarum terrarum de duabus aulis in Humbirston decimas de duabus aulis et unam virgatam terre in Stocton decimam de dominio et unam virgatam terre in Evinton decimam de dominio [] in Thorpernald decimam de dominio in Brantigby decimam de dominio [] in Wykygiston decimam de dominio [] Siquis autem hanc nostre concessionis et confirmationis cartulam sciens infringere attemptaverit dei indignationem et nostram maledictionem se sciat incursurum et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Valete