Charter Document - 02380289

Charter Document - 02380289


Charter Number: 02380289
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1205 - 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod dilecti filii prior et monachi de Spald terram suam quam de illis dum cantoris officio in ecclesia Lincolniensi fungeremur in ballio Lincolniensi in parochia sancti Pauli apostoli tenuimus in presentia nostra concesserunt et carta sua confirmaverunt dilecto nepoti nostro Henrico de Marum tenendam de ipsis in tota vita ipsius reddendo ipsis annuatim pro omni servitio et exactione xii denarios ad festum sancti Michaelis Omnia autem edificia que dictus Henricus in dicta terra construxerit post obitum ipsius ad monachos de Spald cum terra ipsa sine omni calumpnia eius vel heredum suorum pervenient In huius autem rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus T[estibus] P subdecano magistro W filio Fulconis []