Charter Document - 02380286
Charter Number: | 02380286 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1205 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Willelmus miseracione divina Lincolniensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Quotiens nobis petitur quod honestati et religioni convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum inpertiri suffragium Eapropter iustis petitionibus virorum religiosorum abbatis videlicet et monachorum sancti Ebrulphi grato concurrentes assensu eis omnia que in parochia nostra in perpetuam liberam et quietam elemosinam habent et possedunt de donis et confirmacionibus comitis Leyc et aliorum fidelium de quorum origine non est memoria auctoritate nobis deo concessa confirmamus et sub omnipotentis dei et beate Marie et nostra suscipimus protectione in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis apud Leyc plenam decimam de omni dominio comitis de prepositura videlicet de pontibus de Holegate de molendinis et piscationibus atque virgultis que modo in eadem villa sunt vel de novo fient in tota foresta eiusdem ville in defensis videlicet et in alta foresta et alibi per totam forestam plenam decimam de omnibus pannagiis et herbagiis et venationibus et venditionibus et haraciis equorum et equarum et de omnibus fructubus et assartis et agriculturis et molendinis et furnis et piscationibus et censibus et ecclesiis et villis et capellis et obventionibus et porpresturis eius presentibus et futuris et de omnibus rebus aliis que ex eadem foresta etiam si ad agriculturam redacta fuerit poterunt provenire et quitantiam herbagii et pannagii ad centum porcos conventus sancti Ebrulphi per annum in defensis videlicet et in alta foresta et alibi per totam forestam Leyc infra muros civitatis Leyc novem burgenses extra vero quinque decimam quoque dominicarum terrarum comitis eiusdem ville in Belegrave [] usque ibi in Clenefeld ecclesiam cum duabus virgatis terre et capell[as] de Branteston et de Kereby cum decimis aliisque pertinentiis suis in Merkesfeld [] in Roteby duas partes decimarum totius dominii comitis de omnibus de quibus decima datur et accipitur et ita habet monasterium sancti Ebrulphi in omnibus dominiis de feudo Leyc [] usque illuc in Bosseby decimas dominicarum terrarum de duabus aulis in Humbyrston decimam de duabus aulis et unam virgatam terre in Stokton decimam de dominio et unam virgatam terre in Evyngton decimam de dominio [] in Torp Ernald decimam de dominio in Brantigby decimam de dominio usque illuc in Wykyngeston decimam de dominio [] Siquis autem hanc nostre donationis concessionis et confirmacionis cartam aliquo modo contradicere vel contraire voluerit omnipotentis dei et beate Marie virginis indignationem nostram et maledictionem se noverit incursurum Ut igitur nostra donatio et concessio perpetua gaudeat firmitate eam presentis scripti pagina cum appositione sigilli nostri duximus reprobandam Hiis testibus Rogero decano Philippo subdecano magistro Willelmo filio Fulconis Thoma de Fiskyrton canonico Lincolniensis ecclesie magistro Willelmo de Staveneb Petro de Cheuremont Hugone de Walis Karolo Walerano et multis aliis