Charter Document - 02380275

Charter Document - 02380275


Charter Number: 02380275
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Lincolniensis Episcopus Salutem eternam in Domino Ea que viris religiosis pia fidelium largicione racionabiliter collata sunt Episcopali decet auctoritate firmari et autentici scripti patrocinio communiri Inde est quod dilectorum in Christo filiorum Canonicis Sancti Frideswide de Oxon honestatem et religionem attendentes ipsis Ecclesie OS cum omnibus pertinentiis suis sicut eam racionabiliter adepti sunt Episcopali auctoritate confirmamus et in ea annuam pensionem iij marcarum concedimus saluo residuo Vicario qui ad eorum presentacionem in dicta Ecclesie perpetuo ministrabit et saluis in omnibus Episcopalibus consuetudinibus et Lincoln Ecclesie dignitate Quod vt inposterum perpetuam obtineat dignitatem et firmitatem presenti scripto et sigilli nostri patrocinio communimus Testibus W Oxon R Noramton et aliis