Charter Document - 02380254
Charter Number: | 02380254 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus dei gracia Linc episcopus eternam in domino salutem Ad vniuersitatis vestre noticiam volumus peruenire nos ad peticionem et concessionem dilecti in Christo filii nostri magistri Radulfi de Swaueton concessisse deo et beate Marie Linc ad communem canonicorum deo in ea seruiencium ecclesiam de Scretington cum omnibus ad eam pertinentibus Hanc quoque concessionem et donacionem presenti scripti testimonio et sigilli nostri patrocinio roborauimus Preterea ratam habemus et presenti carta confirmamus donacionem quam idem magister Radulfus de Swaueton fecit super duabus bouatis terre in prefata villa de Scretington quas Jungwine tenuit cum tofto et crofto et omnibus pertinenciis suis que omnia prefatus Radulfus dedit in puram et perpetuam elemosinam predicte ecclesie Linc et commune canonicorum eiusdem ecclesie sicut in sepe dicti Radulfi carta continetur Hiis testibus Rogero de Rolveston decano Lincolniensis ecclesie magistro Willelmo de Montibus cancellario magistro Willelmo de Bramfeld subdecano magistro Girardo de Rouuell magistro Waltero Blundo Hugone de sancto Edwardo et multis aliis