Charter Document - 02380253
| Charter Number: | 02380253 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1203 - 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gracia episcopus Linc[olniensis] dilectis in Christo filiis decano et capitulo Linc[olniensis] ecclesie salutem et benediccionem Licet ex officii nostri debito singulorum per dioecesim nostram constitutorum utilitatibus paterna sollicitudine prouidere teneamur vestris tamen comodis et profectibus et animarum vestrarum saluti qui deo et beate uirgini nostrum inpenditis obsequium uberiori prouidencia adesse uolumus sicut et debemus Hinc est quod habita deliberacione cum Rogero de Rolueston decano et capitulo Linc[olniensis] ecclesie de communi eorum consilio et uoluntate statuimus ut vnusquisque uestrum siue debitis sit oneratus siue non de fructibus et obuencionibus prebende sue a die obitus sui usque in annum conpletum liberam habeat pro uoluntate sua disponendi facultatem ita ut illi soli hoc gaudeant beneficio qui existentes canonici Linc[olniensis] ecclesie diem clauserint extremum Prouidimus eciam ut singuli vicarii prebendarum dimidiam marcam ultra consueta stipendia singulis annis percipiant Vt autem hec nostra ordinacio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboramus Testibus magistris Willelmo de Bramfeld sub decano Godfridus archidiacono Bedford Alexandro de Bedefordia Philippo de Malbertorp Gerardo de Rowell Thome de Fiskerton Lincolniensis ecclesie canonicis magistro W filio Fulconis Eudone preposito et aliis
