Charter Document - 02380252

Charter Document - 02380252


Charter Number: 02380252
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willielmus Dei gratia Lincolniensis Episcopus salutem in domino Ex inspeccione autentici instrumenti bone memorie Roberti quondam Lincolniensis Episcopi predecessoris nostri cognovimus ipsum remisisse omnibus prebendis Lincolniensis ecclesie inperpetuum omnia jura Episcopalia et omnes exacciones et quod omnes canonici Lincolniensis ecclesie in prebendis suis et omnibus possessionibus que ad prebendas pertinent perpetuam habeant libertatem ita quod nulli liceat Archidiacono vel Archidiaconorum Officialibus de prebendis vel possessionibus ad communem pertinentibus aliquid exigere vel parochianos prebendarum Lincolniensis ecclesie in placitum ponere Nos igitur prefatam indulgenciam ab ipso factam ratam habentes eam presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmare hoc adicientes ut ecclesia de Severby que ad luminaria Lincolniensis ecclesie est assignata et ecclesia de Lehton que fuit de sub decanatu Lincolniensi et ecclesia Omnium Sanctorum in Lincolnia que pertinet ad Cancellariam Lincolniensis ecclesie eadem plene gaudeant libertate Precipimus etiam ut in omnibus causis tractandis et decidendis quecumque in parochiis prebendarum emerserint ipsi canonici omnimoda et perpetua gaudeant libertate et libera utantur potestate Quod ut ratum habeatur et firmum presentis scripti testimonio et sigillo nostro roboravimus Hiis testibus Rogero de Rolveston decano Lincolniensis ecclesie Magistro Willelmo de Montibus cancellario Magistro Willelmo de Bramfeld sub decano Magistro Girardo de Rowell Magistro Waltero Blundo Hugone de Sancto Edwardo et multis aliis