Charter Document - 02380244
Charter Number: | 02380244 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1203 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Will[elmu]s dei gratia Lincolniensis episcopus salutem eternam in domino Inspeximus cartam pii patris et predecessoris nostri bone memorie Hugonis quondam Lincolniensis episcopi sub hac forma [] Nos igitur dicti patris et predecessoris nostri vestigiis inherentes dicte domui de Grenefeld et monialibus in ea deo servientibus omnia prenotata sicut eis racionabiliter collata sunt ipsis episcopali auctoritate confirmamus et presenti scripto cum sigilli nostri patrocinio communimus salvis quantum ad ecclesias episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Testibus W archidiacono Bukingham magistris G de Malbertorp Ada de sancto Edmundo T de Fiskertun canonicis Lincolniensibus magistro W filio Fulconis Petro Karolo clericis et multis aliis
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Will[elmu]s dei gratia Lincolniensis episcopus salutem eternam in domino Inspeximus cartam pii patris et predecessoris nostri bone memorie Hugonis quondam Lincolniensis episcopi sub hac forma []embed Nos igitur dicti patris et predecessoris nostri vestigiis inherentes dicte domui de Grenefeld et monialibus in ea deo servientibus omnia prenotata sicut eis racionabiliter collata sunt ipsis episcopali auctoritate confirmamus et presenti scripto cum sigilli nostri patrocinio communimus salvis quantum ad ecclesias episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Testibus W archidiacono Bukingham magistris G de Malbertorp Ada de sancto Edmundo T de Fiskertun canonicis Lincolniensibus magistro W filio Fulconis Petro Karolo clericis et multis aliis