Charter Document - 02380238
Charter Number: | 02380238 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Willelmus dei gratia Lincolniensis episcopus Noveritis quod nos ratam et gratam habemus institutionem quam venerabilis Hugo Lincolniensis episcopus predecessor noster fecit dilectis filiis canonicis sancte Agathe de Rich ad ecclesiam de Sadyngton ad presentationem Ricardi de Rollos eiusdem ecclesie patroni sicut in carta ipsius predecessoris nostri quam inspeximus continetur scilicet salva dilecto filio nostro Willelmo de Bubbenhill clerico perpetua vicaria quam de ipsis canonicis tenebit solvendo eis annuatim i marcam argenti ad Pentecosten nomine pensionis salvis etiam episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Nos igitur eandem institutionem sicut rationabiliter facta est episcopali auctoritate confirmamus Hiis testibus