Charter Document - 02380236
Charter Number: | 02380236 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Lincolniensis episcopus salutem eternam in domino Ea que viris religiosis pia fidelium largitione rationabiliter collata sunt beneficia episcopali decet auctoritate muniri Hinc est quod nos religionem et honestam conversationem dilectorum in Christo canonicorum de Drax attendentes ipsis ecclesiam de Garthorp cum omnibus pertinentiis suis quam sicut in eorum instrumentis que inspeximus continetur rationabiliter adepti sunt et in ea pensionem annuam quadraginta solidorum confirmavimus et presenti scripto sigilli nostri munimine roborato communivimus salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus []