Charter Document - 02380229
Charter Number: | 02380229 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Lincolniensis episcopus salutem eternam in domino Ea que viris religiosis pia fidelium largitione rationabiliter collata sunt ne pravorum hominum molestatione turbentur auctentici scripti decet perpetuare munimine et episcopalis auctoritatis subsidio stabilire Eapropter religionem et honestatem dilectorum nobis in Christo monachorum de Coi attendentes duas partes decimarum dominii de Estun duas partes decimarum dominii de Walcra et totam decimam molendini de Walcra et duas partes decimarum pannagii de Walcra duas partes decimarum dominii de Hamerton duas partes decimarum de blado dominii de Sandeya dimidiam partem de veteribus decimis dominii de Eatun totam autem decimam molendinorum et pannagii in parochia de Etun ipsis sicut eas rationabiliter adepti sunt auctoritate nostra confirmamus et presenti scripto cum sigilli nostri patrocinio communimus salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Testibus R decano W archidiacono Bukinham magistris A de Bedeford G de Louuell A de sancto Eadmundo T de Fiskertun canonicis Lincolniensibus magistro Willelmo filio Fulconis W persona de Cleipol G de Iwareb et multis aliis