Charter Document - 02380214

Charter Document - 02380214


Charter Number: 02380214
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Lond[oniensis] et H Lincolniensis dei gratia episcopi et B eadem gratia de Burgo abbas omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra quod causa inter venerabiles fratres nostros G Eboracensem archiepiscopum et H Dunelmensem episcopum nobis summo pontifice Celestino tertio commissa partibus in nostra presentia apud Norhampton in festo beati Calixti constitutis mediante gratia divina nobis etiam partes inter ponentibus de consensu ipsorum usque ad octavas sancti Iohannis proximo venturas cepit dilationem ut interim honore invicem prevenientes ad plenioris pacis consummationem per dei gratiam facilius inducantur rebus omnibus inter eos in eodem statu quo fuerunt die prefato interim permanentibus Si vero quod deus avertat infra prefatum terminum ad plenum pax inter eos refirmata non fuerit littere ad nos domino papa transmisse eundem vigorem sunt habiture quem haberent si dilatio prefata non intercessisset et per tantum temporis salvis utrique parti omnibus excepcionibus suis Citatione etiam si qua fieri debebit facienda sub eodem spatio temporis et eadem forma et ad eundem diem quo facta fuit primo scilicet ad diem beati Kalixti