Charter Document - 02380212

Charter Document - 02380212


Charter Number: 02380212
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessisse et presenti scripto sigillique nostri patrocinio confirmasse dilectis in Christo filiis abbati et monachis sancti Petri Westm ecclesias de Okham et de Hameldon quas ex donatione illustris regis Willelmi primi adepti sunt cum omnibus ad eas pertinentibus sicut eas rationabiliter adepti sunt ita quidem quod iamdicti monachi percipient de supradictis ecclesiis annuatim nomine pensionis xxx marcas ad hospitum susceptionem deputatas ab eo qui prefatas ecclesias de eisdem monachis tenebit Recipient autem has xxx marcas ad quatuor anni terminos videlicet C solidos ad Natale C solidos ad Pascha C solidos ad Nativitatem sancti Iohannis Baptiste et C solidos ad festum sancti Michaelis salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Rogero decano et Ricardo subdecano Lincolniensis ecclesie Roberto archidiacono Hontindon magistro Ricardo de Swalewed magistro Alexandro de Bedeford magistro Gerardo de Rowell Hugone et Andrea capellanis Lincolniensis ecclesie canonicis Ricardo de Hardr Hugone de Rolveston Eustachio de Wilton Hugone de Bobi tunc senescallo episcopi Teobaldo de Feringes Andrea de Scaccario Roberto Mauduyt Rogero Enganet et multis aliis