Charter Document - 02380210
| Charter Number: | 02380210 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1192 - 1195 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ad pastoris spectat sollicitudinem subditorum et maxime clericorum quos vite honestas et morum gravitas commendant paci et securitati providere Huius igitur rationis consideratione dilecto filio nostro magistro Nicholao de Westm ecclesias de Thorp et de Dudington sicut eas ex concessione abbatis et monachorum de Westmonasterio rationabiliter possidere dinoscitur sub annua pensione duorum aureorum eidem abbati et monachis annuatim nomine pensionis solvenda episcopali auctoritate confirmamus salva perpetua vicaria dilecti filii nostri magistri Alexandri archidiaconi de Westrid qui easdem ecclesias quamdiu vixerit cum omnibus pertinentiis suis solvendo annuatim predicto magistro Nichalao nomine pensionis c solidos tenebit Ut autem hec que prenotata sunt robur optineant perpetuum presenti scripto sigilli nostri appositione corroborato confirmamus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus magistro Rogero archidiacono Leyrc magistro Ricardo de Swaleweclive Roberto de Capella magistro Alexandro de Bedeford Reimundo Galfrido de Depig Hugone de sancto Edwardo Hugone de Rolvest et multis aliis
