Charter Document - 02380199
| Charter Number: | 02380199 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1186 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi [] Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra ratam habere institutionem quam fecit vacante sede Lincolniensi Robertus de Hayden tunc officialis episcopatus eiusdem dilecto filio nostro Ricardo de Hayden ad presentationem prioris et conventus de Thurg in ecclesie de Timberlund vicaria ad quam videlicet vicariam pertinent tertia pars totius ecclesie cum omnibus ad partem illam pertinentibus Idem itaque Ricardus ipsam vicariam cum omnibus pertinentiis suis perpetuo possidebit et omnia onera ipsius ecclesie sustinebit Nos igitur hanc concessionem et supradicti Ricardi institutionem sicut rationabiliter facta est ratam habemus eamque auctoritate qua fungimur confirmamus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus []
