Charter Document - 02380198

Charter Document - 02380198


Charter Number: 02380198
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Ea que inter viros religiosos solempniter acta sunt ad posterorum memoriam decet scripture testimonio communire et episcopalis auctoritatis subsidio roborare Ad universitatis igitur vestre notitiam volumus pervenire nos ratam habere et presenti carta confirmare compositionem rationabiliter factam inter canonicos de Torenton et canonicos de Giseburn super ecclesiam de Levington et capellam de Sarum et ecclesiam de Scelton quibus canonici de Torenton spontanea voluntate renuntiaverunt et super ecclesiam de Kelesterne cum pertinentiis suis et cum sex bovatis terre quam quidem ecclesiam canonici de Torenton debent in perpetuum tenere de canonicis de Giseburn cum predicta terra sub annua pensione unius aurei vel duorum solidorum ipsis canonicis de Giseburn annuatim solvendorum salvo iure quod T persona ecclesie de Kellesterne in eadem ecclesia dinoscitur habere sicut rescriptum iudicum delegatorum T abbatis de Melsa et H et I de Bledlington et de Wartria priorum coram quibus compositio illa facta est protestatur []