Charter Document - 02380190
Charter Number: | 02380190 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 46701 (f98v) |
Charter:
Universis [] Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Ad pastoris spectat sollicitudinem subditis et maxime religionis nomen professis pacem providere et que eorum recte deputata sunt usibus summo opere fovere et perpetuo stabilire Huius igitur rationis intuitu dilectis nobis in Christo filiabus nostris monialibus de Styk quas conversatio religiosa et paupertas honesta favorabiles et commendabiles reddunt ecclesiam de Lavingtun cum capellis suis et omnibus ad eam pertinentibus sicut eam rationabiliter adepte sunt auctoritate episcopali confirmamus tenendam et possidendam et fructus eiusdem ecclesie et pertinentium in usus proprios earundem sanctimonialium convertendos et perpetuo possidendos salvis etiam episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut ratum et firmum permaneat presenti scripto sigilli nostri appositione communito confirmavimus Test[ibus]