Charter Document - 02380188
Charter Number: | 02380188 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem et benedictionem Licet ex suscepte administrationis officio teneamur ea que locis religionis offeruntur beneficia nostre autoritatis patrocinio defendere et contra malignantium incursus episcopali protectione communire Ad universitatis vestre volumus notitiam pervenire nos ratas habere et presenti carta confirmare donationes sicut rationabiliter facte sunt deo et ecclesie sancti Michaelis de Stanford et monialibus ibidem deo servientibus super ecclesiis sancti Martini et omnium sanctorum et sancti Andree et sancti Clementis in villa Stanford et sancti Firmini de Turlebi et super tertiam partem ecclesie de Corbi et de decimis de sartis Matild[is] de Diva sicut carte donatorum testantur Quod ut inperpetuum ratum et firmum permaneat presenti carta et sigillo nostro duximus confirmandum salva Lincolniensis ecclesie dingnitate et episcopalibus consuetudinibus